Tibullus, Elegiae (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Tib.].
<<Tib. 3.6 Tib. 3.7 () >>Tib. 3.8

3.7Panegyricus Messallae

Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus
terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, — humilis tantis sim conditor actis
nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint, —
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris: etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios alioque memor componere uersus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo;
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama
nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis uincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
conuenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent uincto pede quique soluto;
quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
instabilis natat alterno depressior orbe.
Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,
non alius sedare queat; seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,
uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax errauerit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis:
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,
nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos,
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
solum nec doctae uerterunt pocula Circes,
quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis
aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
quis numquam candente dies apparuit ortu,
seu supra terras Phoebus seu curreret infra;
uidit ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles leuibus discurreret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
illum inter geminae nantem confinia mortis
nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,
uel si sublimis fluctu consurgeret imo,
uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,
sit labor illius, tua dum facundia maior.
Iam te non alius belli tenet aptius artes,
qua deceat tutam castris praeducere fossam,
qualiter aduersos hosti defigere ceruos,
quemue locum ducto melius sit claudere uallo,
fontis ubi dulces erumpat terra liquores,
ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,
laudis ut adsiduo uigeat certamine miles,
quis tardamue sudem melius celeremue sagittam
iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,
aut quis equum celeremue arto compescere freno
possit et effusas tardo permittere habenas
inque uicem modo directo contendere passu,
seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,
quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,
siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae
amplior aut signata cita loca tangere funda.
Iam simul audacis uenient certamina Martis
aduersisque parent acies concurrere signis,
tum tibi non desit faciem componere pugnae,
seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,
dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister
miles sitque duplex gemini uictoria casus.
At non per dubias errant mea carmina laudes:
nam bellis experta cano. Testis mihi uictae
fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,
testis Arupinis et pauper natus in aruis,
quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,
terna minus Pyliae miretur saecula famae:
namque senex longae peragit dum tempora uitae,
centum fecundos Titan renouauerit annos,
ipse tamen uelox celerem super edere corpus
audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
Te duce non alias conuersus terga Domator
libera Romanae subiecit colla catenae.
Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,
quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem
indueras oriente die duce fertilis anni,
splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
et fera discordes tenuerunt flamina uenti,
curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,
quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
ulla nec aerias uolucris perlabitur auras
nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,
quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
Iuppiter ipse leui uectus per inania curru
adfuit et caelo uicinum liquit Olympum
intentaque tuis precibus se praebuit aure
cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris
laetior eluxit structos super ignis aceruos.
Quin hortante deo magnis insistere rebus
incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:
non te uicino remorabitur obuia marte
Gallia nec latis audax Hispania terris
nec fera Theraeo tellus obsessa colono,
nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes
profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,
aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,
nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe,
impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis
ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,
quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.
Te manet inuictus Romano marte Britannus
teque interiecto mundi pars altera sole.
Nam circumfuso consistit in aere tellus
et quinque in partes toto disponitur orbe.
Atque duae gelido uastantur frigore semper:
illic et densa tellus absconditur umbra,
et nulla incepto perlabitur unda liquore,
sed durata riget densam in glaciemque niuemque,
quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
At media est Phoebi semper subiecta calori,
seu propior terris aestiuum fertur in orbem
seu celer hibernas properat decurrere luces;
non igitur presso tellus exsurgit aratro,
nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,
nulla nec exustas habitant animalia partes.
Fertilis hanc inter posita est interque rigentes
nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,
quas similis utrimque tenens uicinia caeli
temperat, alter et alterius uires necat aer;
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,
hinc et colla iugo didicit submittere taurus
et lenta excelsos uitis conscendere ramos,
tondeturque seges maturos annua partus,
et ferro tellus, pontus confinditur aere,
quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,
solus utroque idem diceris magnus in orbe.
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,
Valgius: aeterno propior non alter Homero.
Languida non noster peragit labor otia, quamuis
Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
cui fuerant flaui ditantes ordine sulci
horrea fecundas ad deficientia messis,
cuique pecus denso pascebant agmine colles,
et domino satis et nimium furique lupoque,
nunc desiderium superest: nam cura nouatur,
cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,
non te deficient nostrae memorare camenae.
Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,
aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,
pro te uel densis solus subsistere turmis
uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.
Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura
sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,
posse Meleteas nec mallem uincere chartas.
Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,
uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,
nulla mihi statuunt finem te fata canendi.
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
seu matura dies celerem properat mihi mortem,
longa manet seu uita, tamen, mutata figura
seu me finget equum rigidos percurrere campos
doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus
siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,
quandocumque hominem me longa receperit aetas,
inceptis de te subtexam carmina chartis.



Tibullus, Elegiae (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Tib.].
<<Tib. 3.6 Tib. 3.7 () >>Tib. 3.8

Powered by PhiloLogic